PETHORA

PETHORA
PETHORA
Hebr. Gap desc: Hebrew, Bileam Pseudoprophetae patria, memorata Iosuae c. 13. v. 22. et c. 24. v. 9, dicta est quasi Gap desc: Hebrew, i. e. domus interpretationis; quia Bileamus, cum celeberrimus Magus esset, Oracula Daemonum, consulentibus ibi, responsa dabat, et illis obscura quaevis interpretabatur. Sic et Chaldaei Gap desc: Hebrew pro Schola, vel Academia dicunt. Neque vero insolens fuit ab hac obscura interpretandi facultate, nomina indere; Unde ea ipsa de causa Iosephus, ab Aegyptio Rege, vocatus est Gap desc: Hebrew, quod est si interpreteris Gap desc: Hebrew vel Gap desc: Hebrew, i. e. Interpres. Quo mirifice facit observatio Rabbinorum, qui inter coetera Iosephi nomina etiam Gap desc: Hebrew recensent: Et hoc ipsum nomen in Oriente receptum esse, atque in Graecorum Πετρος, propter soni affinitatem, transisse; sunt qui velint. Certe Hesychius, Πέτρος, inquit, Ο῾ ἐπιλύων, ὁ ἐπιγινώσκων, et Arator, Petrus Hebraeô agnoscens sermone notat. Qui ambo alludunt ad Hebr. Gap desc: Hebrew, quod Graecis ἐπιλύειν est seu explicare, resolvere, interpretari, ut Camero ostendit ad 2. Petri c. 1. v. 20. quamquam Heinsius in Nonnum c. 17. nugas et argutias vocet. Vide Georg. Hornium Histor. Philos. l. 1. c. 5. et 1. 2. c. 4. ubi eodem de Bileamo ei sermo est.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”